monumenta.ch > Augustinus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 31, 196, 4
Hic iam sollicite requiramus quid inter verbum sit et vocem. Scripturae sanctae verbum esse definiunt, quod intra animi silentium mente concipimus; verbum esse definiunt ipsam cogitationem, quae adhuc intra conscientiae secreta retinetur: vocem vero, per quam verbum profertur in medium. Vox, sonus est index cogitationis; verbum vero ipsa cogitatio. Sicut enim quando verbum corde concipimus, necessaria est vox quasi quoddam vehiculum verbi; et quamlibet verbum ipsum per oris sonum ad alium transferamus, tamen illud integrum etiam intra nos, id est, clausum a loquente transfertur, ut tamen in sua sede teneatur: ita et omnipotens Pater innotescere nobis volens, Sapientiam et Verbum illud quod in principio erat Deus apud Deum , sicut ipse testatur, Eructavit cor meum verbum bonum , beatum Ioannem, quasi vocem per quam ad nos verbum suum proferret, assumpsit. Quod quidem verbum de illa sede ita ad nos descendit, ut in sinu, id est, in profundo Paterni pectoris permaneret, terrena visitans, et coelestia non relinquens.